Sir 14

1Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. 2Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. 3Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum? 4Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. 5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non iucundabitur in bonis suis. 6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius, et haec redditio est malitiae illius: 7et si bene fecerit, ignoranter, et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. 8Nequam est oculus lividi, et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. 9Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. 10Oculus malus ad mala: et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. 11Fili si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. 12Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur. 13Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. 14Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat. 15Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? 16Da, et accipe, et iustifica animam tuam. 17Ante obitum tuum operare iustitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum. 18Omnis caro sicut foenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. 19Alia generantur, et alia deiiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. 20Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur, ibit cum illo. 21Et omne opus electum iustificabitur: et qui operatur illud, honorabitur in illo. 22Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. 23Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: 24qui respicit per fenestras illius, et in ianuis illius audiens: 25qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum: 26statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis eius morabitur. 27protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria eius requiescet.
Copyright information for VulgS